Libro 1, Paragrafo 12 - Studentville

Libro 1, Paragrafo 12

Qvintvs: At mehercule ego arbitrabar posse id populo nostro probari si te ad ius respondendum dedisses; quam ob rem cum placebit experiendum tibi id censeo.

Marcvs: Si quidem Quinte nullum esset in experiundo periculum. Sed uereor ne dum minuere uelim laborem augeam atque ad illam causarum operam ad quam ego numquam nisi paratus et meditatus accedo adiungatur haec iuris interpretatio quae non tam mihi molesta sit propter laborem quam quod dicendi cogitationem auferat sine qua ad nullam maiorem umquam causam sum ausus accedere.

  • Latino
  • De Legibus
  • Cicerone

Ti potrebbe interessare

Link copiato negli appunti