Libro 2, Paragrafo 17 - Studentville

Libro 2, Paragrafo 17

Quintus: Habeo vero frater et in hoc admodum delector quod in aliis rebus aliisque sententiis versaris atque ille. Nihil enim tam dissimile quam vel ea quae ante dixisti vel hoc ipsum de deis exordium. Unum illud mihi videris imitari orationis genus.

Marcus: Velle fortasse: quis enim id potest aut umquam poterit imitari? Nam sententias interpretari perfacile est quod quidem ego facerem nisi plane esse vellem meus. Quid enim negotii est eadem prope verbis isdem conversa dicere?

Quintus: Prorsus adsentior. Verum ut modo tute dixisti te esse malo tuum. Sed iam exprome si placet istas leges de religione.

  • Latino
  • De Legibus
  • Cicerone

Ti potrebbe interessare

Link copiato negli appunti