Libro 1, Paragrafo 54 - Studentville

Libro 1, Paragrafo 54

Marcvs: Quae quidem ad rem pertineat una: quippe quom antiqui omne quod secundum naturam esset quo iuuaremur in uita bonum esse decreuerint hic nisi quod honestum esset putarit bonum.

Atticvs: Paruam uero controuersiam dicis at non eam quae dirimat omnia!

Marcvs: Probe quidem sentires si re ac non uerbis dissiderent.

Atticvs: Ergo adsentiris Antiocho familiari meo (magistro enim non audeo dicere) quocum uixi et qui me ex nostris paene conuellit hortulis deduxitque in Academiam perpauculis passibus.

Marcvs: Vir iste fuit ille acutus et prudens et in suo genere perfectus mihique ut scis familiaris cui tamen ego adsentiar in omnibus necne mox uidero. Hoc dico controuersiam totam istam posse sedari.

Atticvs: Qui istuc tandem uides?

  • Latino
  • De Legibus
  • Cicerone

Ti potrebbe interessare

Link copiato negli appunti