Libro 1, Paragrafo 55 - Studentville

Libro 1, Paragrafo 55

Marcvs: Quia si ut Chius Aristo dixit solum bonum esse quod honestum esset malumque quod turpe ceteras res omnis plane pares ac ne minimum quidem utrum adessent an abessent interesse ualde a Xenocrate et Aristotele et ab illa Platonis familia discreparet esset inter eos de re maxima et de omni uiuendi ratione dissensio. Nunc uero cum decus quod antiqui summum bonum esse dixerant hic solum bonum dicat; itemque dedecus illi summum malum hic solum; diuitias ualetudinem pulchritudinem commodas res appellet non bonas; paupertatem debilitatem dolorem incommodas non malas; sentit idem quod Xenocrates quod Aristoteles loquitur alio modo. Ex hac autem non rerum sed uerborum discordia controuersia est nata de finibus in qua quoniam usus capionem duodecim tabulae intr quinque pedes esse oluerunt depasci ueterem possessionem Academiae ab hoc acuto homine non sinemus nec Mamilia lege singuli sed e XII tres arbitri fines regemus.

  • Latino
  • De Legibus
  • Cicerone

Ti potrebbe interessare

Link copiato negli appunti