Libro 1, Paragrafo 62 - Studentville

Libro 1, Paragrafo 62

Atque haec omnia quasi saepimento aliquo uallabit disserendi ratione ueri et falsi iudicandi scientia et arte quadam intellegendi quid quamque rem sequatur et quid sit quoique contrarium. Quomque se ad ciuilem societatem natum senserit non solum illa subtili disputatione sibi utendum putabit sed etiam fusa latius perpetua oratione qua regat populos qua stabiliat leges qua castiget improbos qua tueatur bonos qua laudet claros uiros qua praecepta salutis et laudis apte ad persuadendum edat suis ciuibus qua hortari ad decus reuocare a flagitio consolari possit adflictos factaque et consulta fortium et sapientium cum improborum ignominia sempiternis monumentis prodere. Quae quom tot res tantaeque sint quae inesse in homine perspiciantur ab iis qui se ipsi uelint nosse earum parens est educatrixque sapientia.

  • Latino
  • De Legibus
  • Cicerone

Ti potrebbe interessare

Link copiato negli appunti