Libro 1, Paragrafo 45 - Studentville

Libro 1, Paragrafo 45

Haec autem in opinione existimare non in natura posita dementis est. Nam nec arboris nec equi uirtus quae dicitur (in quo abutimur nomine) in opinione sita est sed in natura. Quod si ita est honesta quoque et turpia natura diiudicanda sunt. Nam si opinione uniuersa uirtus eadem eius etiam partes probarentur. Quis igitur prudentem et ut ita dicam catum non ex ipsius habitu sed ex aliqua re externa iudicet? Est enim uirtus perfecta ratio quod certe in natura est: igitur omnis honestas eodem modo.

Nam ut uera et falsa ut consequentia et contraria sua sponte non aliena iudicantur sic constans et perpetua ratio uitae quae uirtus est itemque inconstantia quod est uitium sua natura probai; nos ingenia im non item?

  • Latino
  • De Legibus
  • Cicerone

Ti potrebbe interessare

Link copiato negli appunti