Libro 1, vv. 50-61 - Studentville

Libro 1, vv. 50-61

Quod super est, vacuas auris animumque sagacem
semotum a curis adhibe veram ad rationem,
ne

mea dona tibi studio disposta fideli,
intellecta prius quam sint, contempta relinquas.
nam tibi de summa caeli ratione

deumque
disserere incipiam et rerum primordia pandam,
unde omnis natura creet res, auctet

alatque,
quove eadem rursum natura perempta resolvat,
quae nos materiem et genitalia corpora rebus
reddunda in ratione

vocare et semina rerum
appellare suemus et haec eadem usurpare
corpora prima, quod ex illis

sunt omnia primis.

  • Latino
  • De rerum natura
  • Lucrezio

Ti potrebbe interessare

Link copiato negli appunti