Libro 2 - Paragrafi da 01 a 05 - Studentville

Libro 2 - Paragrafi da 01 a 05

Paragrafo 1
Dum haec in Hispania geruntur C. Trebonius legatus qui ad

oppugnationem Massiliae relictus erat duabus ex partibus aggerem vineas turresque ad oppidum agere instituit. Una erat proxima

portui navalibusque altera ad portam qua est aditus ex Gallia atque Hispania ad id mare quod adiacet ad ostium Rhodani.

Massilia enim fere tribus ex oppidi partibus mari alluitur; reliqua quarta est quae aditum habeat ab terra. Huius quoque spatii

pars ea quae ad arcem pertinet loci natura et valle altissima munita longam et difficilem habet oppugnationem. Ad ea

perficienda opera C. Trebonius magnam iumentorum atque hominum multitudinem ex omni provincia vocat; vimina materiamque

comportari iubet. Quibus comparatis rebus aggerem in altitudinem pedum LXXX exstruit.

Paragrafo

2
Sed tanti erant antiquitus in oppido omnium rerum ad bellum apparatus tantaque multitudo tormentorum ut eorum vim

nullae contextae viminibus vineae sustinere possent. Asseres enim pedum XII cuspidibus praefixi atque hi maximis ballistis

missi per IIII ordines cratium in terra defigebantur. Itaque pedalibus lignis coniunctis inter se porticus integebantur atque

hac agger inter manus proferebatur. Antecedebat testudo pedum LX aequandi loci causa facta item ex fortissimis lignis convoluta

omnibus rebus quibus ignis iactus et lapides defendi possent. Sed magnitudo operum altitudo muri atque turrium multitudo

tormentorum omnem administrationem tardabat. Crebrae etiam per Albicos eruptiones fiebant ex oppido ignesque aggeri et turribus

inferebantur; quae facile nostri milites repellebant magnisque ultro illatis detrimentis eos qui eruptionem fecerant in oppidum

reiciebant.

Paragrafo 3
Interim L Nasidius a Cn. Pompeio cum classe navium XVI in quibus

paucae erant aeratae L. Domitio Massiliensibusque subsidio missus freto Siciliae imprudente atque inopinante Curione pervehitur

appulsisque Messanam navibus atque inde propter repentinum terrorem principum ac senatus fuga facta navem ex navalibus eorum

deducit. Hac adiuncta ad reliquas naves cursum Massiliam versus perficit praemissaque clam navicula Domitium Massiliensesque de

suo adventu certiores facit eosque magnopere hortatur ut rursus cum Bruti classe additis suis auxiliis confligant.

Paragrafo 4
Massilienses post superius incommodum veteres ad eundem numerum ex navalibus

productas naves refecerant summaque industria armaverant (remigum gubernatorum magna copia suppetebat) piscatoriasque

adiecerant atque contexerant ut essent ab ictu telorum remiges tuti; has sagittariis tormentisque compleverunt. Tali modo

instructa classe omnium seniorum matrum familiae virginum precibus et fletu excitati extremo tempore civitati subvenirent non

minore animo ac fiducia quam ante dimicaverant naves conscendunt. Communi enim fit vitio naturae ut inusitatis atque incognitis

rebus magis confidamus vehementiusque exterreamur; ut tum accidit. Adventus enim L. Nasidii summa spe et voluntate civitatem

compleverat. Nacti idoneum ventum ex portu exeunt et Tauroenta quod est castellum Massilensium ad Nasidium perveniunt ibique

naves expediunt rursusque se ad confligendum animo confirmant et consilia communicant. Dextra pars attribuitur Massiliensibus

sinistra Nasidio.

Paragrafo 5
Eodem Brutus contendit aucto navium numero. Nam ad eas quae

factae erant Arelate per Caesarem captivae Massiliensium accesserant sex. Has superioribus diebus refecerat atque omnibus rebus

instruxerat. Itaque suos cohortatus quos integros superarissent ut victos contemnerent plenus spei bonae atque animi adversus

eos proficiscitur. Facile erat ex castris C. Trebonii atque omnibus superioribus locis prospicere in urbem ut omnis iuventus

quae in oppido remanserat omnesque superioris aetatis cum liberis atque uxoribus ex publicis locis custodiisque aut e muro ad

caelum manus tenderent aut templa deorum immortalium adirent et ante simulacra proiecti victoriam ab diis exposcerent. Neque

erat quisquam omnium quin in eius diei casu suarum omnium fortunarum eventum consistere existimaret. Nam et honesti ex

iuventute et cuiusque aetatis amplissimi nominatim evocati atque obsecrati naves conscenderant ut si quid adversi accidisset ne

ad conandum quidem sibi quicquam reliqui fore viderent; si superavissent vel domesticis opibus vel externis auxiliis de salute

urbis confiderent.

  • Latino
  • De Bello Civili
  • Cesare

Ti potrebbe interessare

Link copiato negli appunti