Libro 2, Paragrafo 10 - Studentville

Libro 2, Paragrafo 10

Neque enim esse mens divina sine ratione potest nec ratio divina non hanc vim in rectis pravisque sanciendis habere nec quia nusquam erat scriptum ut contra omnis hostium copias in ponte unus adsisteret a tergoque pontem interscindi iuberet idcirco minus Coclitem illum rem gessisse tantam fortitudinis lege atque imperio putabimus nec si regnante Tarquinio nulla erat Romae scripta lex de stupris idcirco non contra illam legem sempiternam Sex. Tarquinius vim Lucretiae Tricipitini filiae attulit. Erat enim ratio profecta a rerum natura et ad recte faciendum inpellens et a delicto avocans quae non tum denique incipit lex esse quom scripta est sed tum quom orta est. Orta autem est simul cum mente divina. Quam ob rem lex vera atque princeps apta ad iubendum et ad vetandum ratio est recta summi Iovis.

  • Latino
  • De Legibus
  • Cicerone

Ti potrebbe interessare

Link copiato negli appunti