Libro 1, Paragrafo 63 - Studentville

Libro 1, Paragrafo 63

Atticvs: Laudata quidem a te grauiter et uere! Sed quorsus hoc pertinet?

Marcvs: Primum ad ea Pomponi de quibus acturi iam sumus quae tanta esse uolumus. Non enim erunt nisi ea fuerint unde illa manant amplissima. Deinde facio et lubenter et ut spero recte quod eam quoius studio teneor quaeque me eum quicumque sum effecit non possum silentio praeterire.

Atticvs: Re uero facis et merito et pie fuitque id ut dicis in hoc sermone faciundum.

  • Latino
  • De Legibus
  • Cicerone

Ti potrebbe interessare

Link copiato negli appunti