Libro 2, Paragrafo 15 - Studentville

Libro 2, Paragrafo 15

Quintus: Quid quod Zaleucum istum negat ullum fuisse Timaeus?

Marcus: At Theophrastus auctor haud deterior mea quidem sententia — meliorem multi nominant — commemorant vero ipsius cives nostri clientes Locri. Sed sive fuit sive non fuit nihil ad rem: loquimur quod traditum est.

Sit igitur hoc iam a principio persuasum civibus dominos esse omnium rerum ac moderatores deos eaque quae gerantur eorum geri iudicio ac numine eosdemque optime de genere hominum mereri et qualis quisque sit quid agat quid in se admittat qua mente qua pietate colat religiones intueri piorumque et impiorum habere rationem . . . .

  • Latino
  • De Legibus
  • Cicerone

Ti potrebbe interessare

Link copiato negli appunti