sacerdotesque vineta virgetaque et salutem populi auguranto quique agent rem duelli quique popularem auspicium praemonento ollique obtemperanto. Divorumque iras providento sisque apparento caelique fulgura regionibus ratis temperanto urbemque et agros et templa liberata et effata habento. Quaeque augur iniusta nefasta vitiosa dira deixerit inrita infectaque sunto quique non paruerit capital esto.’ ‘Foederum pacis belli indotiarum ratorum fetiales iudices non sunto bella disceptanto.’ ‘Prodigia portenta ad Etruscos haruspices si senatus iussit deferunto Etruriaque principes disciplinam doceto. Quibus divis creverint procuranto idemque fulgura atque obstita pianto.’ ‘Nocturna mulierum sacrificia ne sunto praeter olla quae pro populo rite fient. Neve quem initianto nisi ut adsolet Cereri Graeco sacro.’
- Latino
- De Legibus
- Cicerone