Marcus: De nocturnis sacrificiis mulierum.
Atticus: Ego vero adsentior excepto praesertim in ipsa lege sollemni sacrificio ac publico.
Marcus: Quid ergo aget Iacchus Eumolpidaeque vostri et augusta illa mysteria si quidem sacra nocturna tollimus? Non enim populo Romano sed omnibus bonis firmisque populis leges damus.
- Latino
- De Legibus
- Cicerone