Atticus: Conclusa quidem est a te magna lex sane quam brevi! Sed ut mihi quidem videtur non multum discrepat ista constitutio religionum a legibus Numae nostrisque moribus.
Marcus: An censes quom in illis de re publica libris persuadere videatur Africanus omnium rerum publicarum nostram veterem illam fuisse optumam non necesse esse optumae rei publicae leges dare consentaneas?
Atticus : Immo prorsus ita censeo.
Marcus: Ergo adeo expectate leges quae genus illud optumum rei publicae contineant et si quae forte a me hodie rogabuntur quae non sint in nostra re publica nec fuerint tamen erunt fere in more maiorum qui tum ut lex valebat.
- Latino
- De Legibus
- Cicerone