Melius Graii atque nostri qui ut augerent pietatem in deos easdem illos urbis quas nos incolere voluerunt. Adfert enim haec opinio religionem utilem civitatibus si quidem et illud bene dictum est a Pythagora doctissimo viro tum maxume et pietatem et religionem versari in animis cum rebus divinis operam daremus et quod Thales qui sapientissimus in septem fuit homines existimare oportere omnia cernerent deorum esse plena; fore enim omnis castioris veluti quom in fanis essent maxime religiosis. Est enim quaedam opinione species deorum in oculis non solum in mentibus.
- Latino
- De Legibus
- Cicerone