LIbro 2, Paragrafo 43 - Studentville

LIbro 2, Paragrafo 43

Quintus: Equidem ista agnosco frater et meritas dis gratias ago. Sed nimis saepe secus aliquanto videmus evadere.

Marcus: Non enim Quinte recte existimamus quae poena divina sit sed opinionibus vulgi rapimur in errorem nec vera cernimus. Morte aut dolore corporis aut luctu animi aut offensione iudicii hominum miserias ponderamus quae fateor humana esse et multis bonis viris accidisse. Sceleri est poena tristis et praeter eos eventus qui secuntur per se ipsa maxima est: vidimus eos qui nisi odissent patriam numquam inimici nobis fuissent ardentis tum cupiditate tum metu tum conscientia quid agerent modo timentis vicissim contemnentis religiones iudicia corrupta ab isdem — hominum non deorum.

  • Latino
  • De Legibus
  • Cicerone

Ti potrebbe interessare

Link copiato negli appunti