Paragrafo 66
Qua perfecta munitione animadversum est a speculatoribus Caesaris cohortes quasdam quod
instar legionis videretur esse post silvam et in vetera castra duci. Castrorum sic situs erat. Superioribus diebus nona
Caesaris legio cum se obiecisset Pompeianis copiis atque opere ut demonstravimus circummuniret castra eo loco posuit. Haec
silvam quandam contingebant neque longius a mari passibus CCC aberant. Post mutato consilio quibusdam de causis Caesar paulo
ultra eum locum castra transtulit paucisque intermissis diebus eadem Pompeius occupaverat et quod eo loco plures erat legiones
habiturus relicto interiore vallo maiorem adiecerat munitionem. Ita minora castra inclusa maioribus castelli atque arcis locum
obtinebant. Item ab angulo castrorum sinistro munitionem ad flumen perduxerat circiter passus CCCC quo liberius a periculo
milites aquarentur. Sed is quoque mutato consilio quibusdam de causis quas commemorari necesse non est eo loco excesserat. Ita
complures dies inania manserant castra; munitiones quidem omnes integrae erant.
Paragrafo
67
Eo signa legionis illata speculatores Caesari renuntiarunt. Hoc idem visum ex superioribus quibusdam castellis
confirmaverunt. Is locus aberat a novis Pompei castris circiter passus quingentos. Hanc legionem sperans Caesar se opprimere
posse et cupiens eius diei detrimentum sarcire reliquit in opere cohortes duas quae speciem munitionis praeberent; ipse diverso
itinere quam potuit occultissime reliquas cohortes numero XXXIII in quibus erat legio nona multis amissis centurionibus
deminutoque militum numero ad legionem Pompei castraque minora duplici acie eduxit. Neque eum prima opinio fefellit. Nam et
pervenit prius quam Pompeius sentire posset et tametsi erant munitiones castrorum magnae tamen sinistro cornu ubi erat ipse
celeriter aggressus Pompeianos ex vallo deturbavit. Erat obiectus portis ericius. Hic paulisper est pugnatum cum irrumpere
nostri conarentur illi castra defenderent fortissime T. Pulieone cuius opera proditum exercitum C. Antoni demonstravimus eo
loco propugnante. Sed tamen nostri virtute vicerunt excisoque ericio primo in maiora castra post etiam in castellum quod erat
inclusum maioribus castris irruperunt quo pulsa legio sese receperat et nonnullos ibi repugnantes
interfecerunt.
Paragrafo 68
Sed fortuna quae plurimum potest cum in reliquis rebus tum
praecipue in bello parvis momentis magnas rerum commutationes efficit; ut tum accidit. Munitionem quam pertinere a castris ad
flumen supra demonstravimus dextri Caesaris cornu cohortes ignorantia loci sunt secutae cum portam quaererent castrorumque eam
munitionem esse arbitrarentur. Quod cum esset animadversum coniunctam esse flumini prorutis munitionibus defendente nullo
transcenderunt omnisque noster equitatus eas cohortes est secutus.
Paragrafo
69
Interim Pompeius hac satis longa interiecta mora et re nuntiata V legiones ab opere deductas subsidio suis duxit
eodemque tempore equitatus eius nostris equitibus appropinquabat et acies instructa a nostris qui castra occupaverant
cernebatur omniaque sunt subito mutata. Legio Pompeiana celeris spe subsidii confirmata ab decumana porta resistere conabatur
atque ultro in nostros impetum faciebat. Equitatus Caesaris quod angusto itinere per aggeres ascendebat receptui suo timens
initium fugae faciebat. Dextrum cornu quod erat a sinistro seclusum terrore equitum animadverso ne intra munitionem
opprimeretur ea parte quam proruerat sese recipiebat ac plerique ex his ne in angustias inciderent ex X pedum munitione se in
fossas praecipitabant primisque oppressis reliqui per horum corpora salutem sibi atque exitum pariebant. Sinistro cornu milites
cum ex vallo Pompeium adesse et suos fugere cernerent veriti ne angustiis intercluderentur cum extra et intus hostem haberent
eodem quo venerant receptu sibi consulebant omniaque erant tumultus timoris fugae plena adeo ut cum Caesar signa fugientium
manu prenderet et consistere iuberet alii admissis equis eodem cursu confugerent alii metu etiam signa dimitterent neque
quisquam omnino consisteret. Interim Pompeius hac satis longa interiecta mora et re nuntiata V legiones ab opere deductas
subsidio suis duxit eodemque tempore equitatus eius nostris equitibus appropinquabat et acies instructa a nostris qui castra
occupaverant cernebatur omniaque sunt subito mutata. Legio Pompeiana celeris spe subsidii confirmata ab decumana porta
resistere conabatur atque ultro in nostros impetum faciebat. Equitatus Caesaris quod angusto itinere per aggeres ascendebat
receptui suo timens initium fugae faciebat. Dextrum cornu quod erat a sinistro seclusum terrore equitum animadverso ne intra
munitionem opprimeretur ea parte quam proruerat sese recipiebat ac plerique ex his ne in angustias inciderent ex X pedum
munitione se in fossas praecipitabant primisque oppressis reliqui per horum corpora salutem sibi atque exitum pariebant.
Sinistro cornu milites cum ex vallo Pompeium adesse et suos fugere cernerent veriti ne angustiis intercluderentur cum extra et
intus hostem haberent eodem quo venerant receptu sibi consulebant omniaque erant tumultus timoris fugae plena adeo ut cum
Caesar signa fugientium manu prenderet et consistere iuberet alii admissis equis eodem cursu confugerent alii metu etiam signa
dimitterent neque quisquam omnino consisteret.
Paragrafo 70
His tantis malis haec
subsidia succurrebant quo minus omnis deleretur exercitus quod Pompeius insidias timens credo quod haec praeter spem acciderant
eius qui paulo ante ex castris fugientes suos conspexerat munitionibus appropinquare aliquamdiu non audebat equitesque eius
angustis spatiis atque his ab Caesaris militibus occupatis ad insequendum tardabantur. Ita parvae res magnum in utramque partem
momentum habuerunt. Munitiones enim a castris ad flumen perductae expugnatis iam castris Pompei prope iam expeditam Caesaris
victoriam interpellaverunt eadem res celeritate insequentium tardata nostris salutem attulit.
- Latino
- De Bello Civili
- Cesare