Libro 3 - Paragrafi da 51 a 55 - Studentville

Libro 3 - Paragrafi da 51 a 55

Paragrafo

51
Interim certior factus P. Sulla quem discedens catris praefecerat Caesar auxillo cohorti venit cum legionibus

duabus; cuius adventu facile sunt repulsi Pompeiani. Neque vero conspectum aut impetum nostrorum tulerunt primisque deiectis

reliqui se verterunt et loco cesserunt. Sed insequentes nostros ne longius prosequerentur Sulla revocavit. At plerique

existimant si acrius insequi voluisset bellum eo die potuisse finire. Cuius consilium reprehendendum non videtur. Aliae enim

sunt legati partes atque imperatoris: alter omnia agere ad praescriptum alter libere ad summam rerum consulere debet. Sulla a

Caesare in castris relictus liberatis suis hoc fuit contentus neque proelio decertare voluit quae res tamen fortasse aliquem

reciperet casum ne imperatorias sibi partes sumpsisse videretur. Pompeianis magnam res ad receptum difficultatem afferebat. Nam

ex iniquo progressi loco in summo constiterant; si per declive sese reciperent nostros ex superiore insequentes loco

verebantur; neque multum ad solis occasum temporis supererat; spe enim conficiendi negotii prope in noctem rem duxerant. Ita

necessario atque ex tempore capto consilio Pompeius tumulum quendam occupavit qui tantum aberat a nostro castello ut telum

tormento missum adigi non posset. Hoc consedit loco atque eum communivit omnesque ibi copias

continuit.

Paragrafo 52
Eodem tempore duobus praeterea locis pugnatum est: nam plura

castella Pompeius pariter distinendae manus causa temptaverat ne ex proximis praesidiis succurri posset. Uno loco Volcatius

Tullus impetum legionis sustinuit cohortibus tribus atque eam loco depulit; altero Germani munitiones nostras egressi

compluribus interfectis sese ad suos incolumes receperunt.

Paragrafo 53
Ita uno die VI

proeliis factis tribus ad Dyrrachium tribus ad munitiones cum horum omnium ratio haberetur ad duorum milium numero ex

Pompeianis cecidisse reperiebamus evocatos centurionesque complures (in eo fuit numero Valerius Flaccus L. filius eius qui

praetor Asiam obtinuerat); signaque sunt militaria sex relata. Nostri non amplius XX omnibus sunt proeliis desiderati. Sed in

castello nemo fuit omnino militum quin vulneraretur quattuorque ex una cohorte centuriones oculos amiserunt. Et cum laboris sui

periculique testimonium afferre vellent milia sagittarum circiter XXX in castellum coniecta Caesari renumeraverunt scutoque ad

eum relato Scaevae centurionis inventa sunt in eo foramina CXX. Quem Caesar ut erat de se meritus et de re publica donatum

milibus CC collaudatumque ab octavis ordinibus ad primipilum se traducere pronuntiavit (eius enim opera castellum magna ex

parte conservatum esse constabat) cohortemque postea duplici stipendio frumento veste cibariis militaribusque donis amplissime

donavit

Paragrafo 54
Pompeius noctu magnis additis munitionibus reliquis diebus turres

exstruxit et in altitudinem pedum XV effectis operibus vineis eam partem castrorum obtexit et quinque intermissis diebus

alteram noctem subnubilam nactus obstructis omnibus castrorum portis et ad impediendum obicibus obiectis tertia inita vigilia

silentio exercitum eduxit et se in antiquas munitiones recepit.

Paragrafo 55
Omnibus

deinceps diebus Caesar exercitum in aciem aequum in locum produxit si Pompeius proelio decertare vellet ut paene castris Pompei

legiones subiceret; tantumque a vallo eius prima acies aberat uti ne telum tormento adigi posset. Pompeius autem ut famam

opinionemque hominum teneret sic pro castris exercitum constituebat ut tertia acies vallum contingeret omnis quidem instructus

exercitus telis ex vallo coniectis protegi posset.

  • Latino
  • De Bello Civili
  • Cesare

Ti potrebbe interessare

Link copiato negli appunti