Paragrafo 21
Caesar
contione habita Cordubae omnibus generatim gratias agit: civibus Romanis quod oppidum in sua potestate studuissent habere;
Hispanis quod praesidia expulissent; Gaditanis quod conatus adversariorum infregissent seseque in libertatem vindicassent;
tribunis militum centurionibusque qui eo praesidii causa venerant quod eorum consilia sua virtute confirmassent. Pecunias quas
erant in publicum Varroni cives Romani polliciti remittit; bona restituit eis quos liberius locutos hanc poenam tulisse
cognoverat. Tributis quibusdam populis publicis privatisque praemiis reliquos in posterum bona spe complet biduumque Cordubae
commoratus Gades proficiscitur; pecunias monumentaque quae ex fano Herculis collata erant in privatam domum referri in templum
iubet. Provinciae Q. Cassium praeficit; huic III legiones attribuit. Ipse eis navibus quas M. Varro quasque Gaditani iussu
Varronis fecerant Tarraconem paucis diebus pervenit. Ibi totius fere citerioris provinciae legationes Caesaris adventum
exspectabant. Eadem ratione privatim ac publice quibusdam civitatibus habitis honoribus Tarracone discedit pedibusque Narbonem
atque inde Massiliam pervenit. Ibi legem de dictatore latam seseque dictatorem dictum a M. Lepido praetore
cognoscit.
Paragrafo 22
Massilienses omnibus defessi malis rei frumentariae ad summam
inopiam adducti bis navali proelio superati crebris eruptionibus fusi gravi etiam pestilentia conflictati ex diutina
conclusione et mutatione victus (panico enim vetere atque hordeo corrupto omnes alebantur quod ad huiusmodi casus antiquitus
paratum in publicum contulerant) deiecta turri labefacta magna parte muri auxiliis provinciarum et exercituum desperatis quos
in Caesaris potestatem venisse cognoverant sese dedere sine fraude constituunt. Sed paucis ante diebus L. Domitius cognita
Massiliensium voluntate navibus III comparatis ex quibus duas familiaribus suis attribuerat unam ipse conscenderat nactus
turbidam tempestatem profectus est. Hunc conspicatae naves quae iussu Bruti consuetudine cotidiana ad portum excubabant
sublatis ancoris sequi coeperunt. Ex his unum ipsius navigium contendit et fugere perseveravit auxilioque tempestatis ex
conspectu abiit duo perterrita concursu nostrarum navium sese in portum receperunt. Massilienses arma tormentaque ex oppido ut
est imperatum proferunt naves ex portu navalibusque educunt pecuniam ex publico tradunt. Quibus rebus confectis Caesar magis
eos pro nomine et vetustate quam pro meritis in se civitatis conservans duas ibi legiones praesidio relinquit ceteras in
Italiam mittit; ipse ad urbem proficiscitur.
Paragrafo 23
Eisdem temporibus C. Curio
in Africam profectus ex Sicilia et iam ab initio copias P. Attii Vari despiciens duas legiones ex IIII quas a Caesare acceperat
D equites transportabat biduoque et noctibus tribus navigatione consumptis appellit ad eum locum qui appellatur Anquillaria.
Hic locus abest a Clupeis passuum XXII milia habetque non incommodam aestate stationem et duobus eminentibus promuntoriis
continetur. Huius adventum L. Caesar filius cum X longis navibus ad Clupea praestolans quas naves Uticae ex praedonum bello
subductas P. Attius reficiendas huius belli causa curaverat veritus navium multitudinem ex alto refugerat appulsaque ad
proximum litus trireme constrata et in litore relicta pedibus Adrumetum perfugerat. Id oppidum C. Considius Longus unius
legionis praesidio tuebatur. Reliquae Caesaris naves eius fuga se Adrumetum receperunt. Hunc secutus Marcius Rufas quaestor
navibus XII quas praesidio onerariis navibus Curio ex Sicilia eduxerat postquam in litore relictam navem conspexit hanc remulco
abstraxit; ipse ad C. Curionem cum classe redit.
Paragrafo 24
Curio Marcium Uticam
navibus praemittit; ipse eodem cum exercitu proficiscitur biduique iter progressus ad flumen Bagradam pervenit. Ibi C. Caninium
Rebilum legatum cum legionibus reliquit; ipse cum equitatu antecedit ad castra exploranda Cornelia quod is locus peridoneus
castris habebatur. Id autem est iugum directum eminens in mare utraque ex parte praeruptum atque asperum sed tamen paulo
leniore fastigio ab ea parte quae ad Uticam vergit. Abest directo itinere ab Utica paulo amplius passuum milibus III. Sed hoc
itinere est fons quo mare succedit longius lateque is locus restagnat; quem si qui vitare voluerit sex milium circuitu in
oppidum pervenit.
Paragrafo 25
Hoc explorato loco Curio castra Vari conspicit muro
oppidoque coniuncta ad portam quae appellatur Belica admodum munita natura loci una ex parte ipso oppido Utica altero a theatro
quod est ante oppidum substructionibus eius operis maximis aditu ad castra difficili et angusto. Simul animadvertit multa
undique portari atque agi plenissimis viis quae repentini tumultus timore ex agris in urbem conferantur. Huc equitatum mittit
ut diriperet atque haberet loco praedae; eodemque tempore his rebus subsidio DC Numidae ex oppido peditesque CCCC mittuntur a
Varo quos auxilii causa rex Iuba paucis diebus ante Uticam miserat. Huic et paternum hospitium cum Pompeio et simultas cum
Curione intercedebat quod tribunus plebis legem promulgaverat qua lege regnum Iubae publicaverat. Concurrunt equites inter se;
neque vero primum impetum nostrorum Numidae ferre potuerunt sed interfectis circiter CXX reliqui se in castra ad oppidum
receperunt. Interim adventu longarum navium Curio pronuntiare onerariis navibus iubet quae stabant ad Uticam numero circiter CC
se in hostium habiturum loco qui non e vestigio ad castra Cornelia naves traduxisset. Qua pronuntiatione facta temporis puncto
sublatis ancoris omnes Uticam relinquunt et quo imperatum est transeunt. Quae res omnium rerum copia complevit
exercitum.
- Latino
- De Bello Civili
- Cesare