Libro 3 - Paragrafi da 76 a 80 - Studentville

Libro 3 - Paragrafi da 76 a 80

Paragrafo 76
Confecto iusto itinere eius diei Caesar traductoque exercitu flumen Genusum veteribus

suis in castris contra Asparagium consedit militesque omnes intra vallum continuit equitatumque per causam pabulandi emissum

confestim decumana porta in castra se recipere iussit. Simili ratione Pompeius confecto eius diei itinere in suis veteribus

castris ad Asparagium consedit. Eius milites quod ab opere integris munitionibus vacabant alii lignandi pabulandique causa

longius progrediebantur alii quod subito consilium profectionis ceperant magna parte impedimentorum et sarcinarum relicta ad

haec repetenda invitati propinquitate superiorum castrorum depositis in contubernio armis vallum relinquebant. Quibus ad

sequendum impeditis Caesar quod fore providerat meridiano fere tempore signo profectionis dato exercitum educit duplicatoque

eius diei itinere VIII milia passuum ex eo loco procedit; quod facere Pompeius discessu militum non

potuit.

Paragrafo 77
Postero die Caesar similiter praemissis prima nocte impedimentis

de quarta vigilia ipse egreditur ut si qua esset imposita dimicandi necessitas subitum casum expedito exercitu subiret. Hoc

idem reliquis fecit diebus. Quibus rebus perfectum est ut altissimis fluminibus atque impeditissimis itineribus nullum

acciperet incommodum. Pompeius primi diei mora illata et reliquorum dierum frustra labore suscepto cum se magnis itineribus

extenderet et praegressos consequi cuperet quarto die finem sequendi fecit atque aliud sibi consilium capiendum

existimavit.

Paragrafo 78
Caesari ad saucios deponendos stipendium exercitui dandum

socios confirmandos praesidium urbibus relinquendum necesse erat adire Apolloniam. Sed his rebus tantum temporis tribuit

quantum erat properanti necesse; timens Domitio ne adventu Pompei praeoccuparetur ad eum omni celeritate et studio incitatus

ferebatur. Totius autem rei consilium his rationibus explicabat ut si Pompeius eodem contenderet abductum illum a mari atque ab

eis copiis quas Dyrrachii comparaverat abstractum pari condicione belli secum decertare cogeret; si in Italiam transiret

coniuncto exercitu cum Domitio per Illyricum Italiae subsidio proficisceretur; si Apolloniam Oricumque oppugnare et se omni

maritima ora excludere conaretur obsesso Scipione necessario illum suis auxilium ferre cogeret. Itaque praemissis nuntiis ad

Cn. Domitium Caesar ei scripsit et quid fieri vellet ostendit praesidioque Apolloniae cohortibus IIII Lissi I III Orici

relictis quique erant ex vulneribus aegri depositis per Epirum atque Athamaniam iter facere coepit. Pompeius quoque de Caesaris

consilio coniectura iudicans ad Scipionem properandum sibi existimabat: si Caesar iter illo haberet ut subsidium Scipioni

ferret; si ab ora maritima Oricoque discedere nollet quod legiones equitatumque ex Italia exspectaret ipse ut omnibus copiis

Domitium aggrederetur.

Paragrafo 79
His de causis uterque eorum celeritati studebat et

suis ut esset auxilio et ad opprimendos adversarios ne occasioni temporis deesset. Sed Caesarem Apollonia a directo itinere

averterat; Pompeius per Candaviam iter in Macedoniam expeditum habebat. Accessit etiam ex improviso aliud incommodum quod

Domitius qui dies complures castris Scipionis castra collata habuisset rei frumentariae causa ab eo discesserat et Heracliam

quae est subiecta Candaviae iter fecerat ut ipsa fortuna illum obicere Pompeio videretur. Haec ad id tempus Caesar ignorabat.

Simul a Pompeio litteris per omnes provincias civitatesque dimissis proelio ad Dyrrachium facto latius inflatiusque multo quam

res erat gesta fama percrebuerat pulsum fugere Caesarem paene omnibus copiis amissis; haec itinera infesta reddiderat haec

civitates nonnullas ab eius amicitia avertebat. Quibus accidit rebus ut pluribus dimissi itineribus a Caesare ad Domitium et a

Domitio ad Caesarem nulla ratione iter conficere possent. Sed Allobroges Raucilli atque Egi familiares quos perfugisse ad

Pompeium demonstravimus conspicati in itinere exploratores Domitii seu pristina sua consuetudine quod una in Gallia bella

gesserant seu gloria elati cuncta ut erant acta euerunt et Caesaris profectionem et adventum Pompei docuerunt. A quibus

Domitius certior factus vix IIII horarum spatio antecedens hostium beneficio periculum vitavit et ad Aeginium quod est oppidum

obiectum Thessaliae Caesari venienti occurrit.

Paragrafo 80
Coniuncto exercitu Caesar

Gomphos pervenit quod est oppidum primum Thessaliae venientibus ab Epiro; quae gens paucis ante mensibus ultro ad Caesarem

legatos miserat ut suis omnibus facultatibus uteretur praesidiumque ab eo militum petierat. Sed eo fama iam praecurrerat quam

supra docuimus de proelio Dyrrachino quod multis auxerat partibus. Itaque Androsthenes praetor Thessaliae cum se victoriae

Pompei comitem esse mallet quam socium Caesaris in rebus adversis omnem ex agris multitudinem servorum ac liberorum in oppidum

cogit portasque praecludit et ad Scipionem Pompeiumque nuntios mittit ut sibi subsidio veniant: se confidere munitionibus

oppidi si celeriter succurratur; longinquam oppugnationem sustinere non posse. Scipio discessu exercituum ab Dyrrachio cognito

Larisam legiones adduxerat; Pompeius nondum Thessaliae appropinquabat. Caesar castris munitis scalas musculosque ad repentinam

oppugnationem fieri et crates parari iussit. Quibus rebus effectis cohortatus milites docuit quantum usum haberet ad

sublevandam omnium rerum inopiam potiri oppido pleno atque opulento simul reliquis civitatibus huius urbis exemplo inferre

terrorem et id fieri celeriter priusquam auxilia concurrerent. Itaque usus singulari militum studio eodem quo venerat die post

horam nonam oppidum altissimis moenibus oppugnare aggressus ante solis oocasum expugnavit et ad diripiendum militibus concessit

statimque ab oppido castra movit et Metropolim venit sic ut nuntios expugnati oppidi famamque

antecederet.

  • Latino
  • De Bello Civili
  • Cesare

Ti potrebbe interessare

Link copiato negli appunti