Paragrafo 66
Media circiter nocte eis qui aquandi
causa longius a castris processerant ab equitibus correptis fit ab his certior Caesar duces adversariorum silentio copias
castris educere. Quo cognito signum dari iubet et vasa militari more conclamari. Illi exaudito clamore veriti ne noctu impediti
sub onere confligere cogerentur aut ne ab equitatu Caesaris in angustius tenerentur iter supprimunt copiasque in castris
continent. Postero die Petreius cum paucis equitibus occulte ad exploranda loca proficiscitur. Hoc idem fit ex castris
Caesaris. Mittitur L. Decidius Sasa cum paucis qui loci naturam perspiciat. Uterque idem suis renuntiat: V milia passuum
proxima intercedere itineris campestris inde excipere loca aspera et montuosa; qui prior has angustias occupaverit ab hoc
hostem prohiberi nihil esse negotii.
Paragrafo 67
Disputatur in consilio a Petreio
atque Afranio et tempus profectionis quaeritur. Plerique censebant ut noctu iter facerent: posse prius ad angustias veniri quam
sentiretur. Alii quod pridie noctu conclamatum esset in Caesaris castris argumenti sumebant loco non posse clam exiri.
Circumfundi noctu equitatum Caesaris atque omnia loca atque itinera obsidere; nocturnaque proelia esse vitanda quod perterritus
miles in civili dissensione timori magis quam religioni consulere consuerit. At lucem multum per se pudorem omnium oculis
multum etiam tribunorum militum et centurionum praesentiam afferre; quibus rebus coerceri milites et in officio contineri
soleant. Quare omni ratione esse interdiu perrumpendum: etsi aliquo accepto detrimento tamen summa exercitus salva locum quem
petant capi posse. Haec vincit in consilio sententia et prima luce postridie constituunt proficisci.
Paragrafo 68
Caesar exploratis regionibus albente caelo omnes copias castris educit
magnoque circuitu nullo certo itinere exercitum ducit. Nam quae itinera ad Hiberum atque Octogesam pertinebant castris hostium
oppositis tenebantur. Ipsi erant transcendendae valles maximae ac difficillimae; saxa multis locis praerupta iter impediebant
ut arma per manus necessario traderentur militesque inermes sublevatique alii ab aliis magnam partem itineris conficerent. Sed
hunc laborem recusabat nemo quod eum omnium laborum finem fore existimabant si hostem Hibero intercludere et frumento prohibere
potuissent.
Paragrafo 69
Ac primo Afraniani milites visendi causa laeti ex castris
procurrebant contumeliosisque vocibus prosequebantur nostros: necessarii victus inopia coactos fugere atque ad Ilerdam reverti.
Erat enim iter a proposito diversum contrariamque in partem iri videbatur. Duces vero eorum consilium suum laudibus efferebant
quod se castris tenuissent; multumque eorum opinionem adiuvabat quod sine iumentis impedimentisque ad iter profectos videbant
ut non posse inopiam diutius sustinere confiderent. Sed ubi paulatim retorqueri agmen ad dextram conspexerunt iamque primos
superare regionem castrorum animum adverterunt nemo erat adeo tardus aut fugiens laboris quin statim castris exeundum atque
occurrendum putaret. Conclamatur ad arma atque omnes copiae paucis praesidio relictis cohortibus exeunt rectoque ad Hiberum
itinere contendunt.
Paragrafo 70
Erat in celeritate omne positum certamen utri prius
angustias montesque occuparent; sed exercitum Caesaris viarum difficultates tardabant Afranii copias equitatus Caesaris
insequens morabatur. Res tamen ab Afranianis huc erat necessario deducta ut si priores montes quos petebant attigissent ipsi
periculum vitarent impedimenta totius exercitus cohortesque in castris relictas servare non possent; quibus interclusis
exercitu Caesaris auxilium ferri nulla ratione poterat. Confecit prior iter Caesar atque ex magnis rupibus nactus planitiem in
hac contra hostem aciem instruit. Afranius cum ab equitatu novissimum agmen premeretur ante se hostem videret collem quendam
nactus ibi constitit. Ex eo loco IIII cetratorum cohortes in montem qui erat in conspectu omnium excelsissimus mittit. Hunc
magno cursu concitatos iubet occupare eo consilio uti ipse eodem omnibus copiis contenderet et mutato itinere iugis Octogesam
perveniret. Hunc cum obliquo itinere cetrati peterent conspicatus equitatus Caesaris in cohortes impetum fecit; nec minimam
partem temporis equitum vim cetrati sustinere potuerunt omnesque ab eis circumventi in conspectu utriusque exercitus
interficiuntur.
- Latino
- De Bello Civili
- Cesare