Libro 3, Paragrafo 10 - Studentville

Libro 3, Paragrafo 10

‘Omnes magistratus auspicium iudiciumque habento exque is senatus esto. Eius decreta rata sunto. At potestas par maiorve prohibessit perscripta servanto.’

‘Is ordo vitio vacato ceteris specimen esto.’

‘Creatio magistratuum iudicia populi iussa vetita cum cosciscentur suffragia optumatibus nota plebi libera sunto.’

‘Ast quid erit quod extra magistratus coerari oesus sit qui coeret populus creato eique ius coerandi dato.

‘Cum populo patribusque agendi ius esto consuli praetori magistro populi equitumque eique quem patres prodent consulum rogandorum ergo; tribunisque quos sibi plebes creassit ius esto cum patribus agendi; idem ad plebem quod oesus erit ferunto.’

‘Quae cum populo quaeque in patribus agentur modica sunto.’

  • Latino
  • De Legibus
  • Cicerone

Ti potrebbe interessare

Link copiato negli appunti