Libro 1, Paragrafo 41 - Studentville

Libro 1, Paragrafo 41

Tum autem qui non ipso honesto mouemur ut boni uiri simus sed utilitate aliqua atque fructu callidi sumus non boni. Nam quid faciet is homo in tenebris qui nihil timet nisi testem et iudicem? Quid in deserto quo loco nactus quem multo auro spoliare possit imbecillum atque solum? Noster quidem hic natura iustus uir ac bonus etiam conloquetur iuuabit in uiam deducet. Is uero qui nihil alterius causa faciet et metietur suis commodis omnia uidetis credo quid sit acturus! Quodsi negabit se illi uitam erepturum et aurum ablaturum numquam ob eam causam negabit quod id natura turpe iudicet sed quod metuat ne emanet id est ne malum habeat. O rem dignam in qua non modo docti sed etiam agrestes erubescant!

  • Latino
  • De Legibus
  • Cicerone

Ti potrebbe interessare

Link copiato negli appunti