Libro 1, Paragrafo 8 - Studentville

Libro 1, Paragrafo 8

Qvintvs: Mihi uero nihil et saepe de isto conlocuti sumus; sed est quaedam inter nos parua dissensio.

Atticvs: Quae tandem?

Qvintvs: A quibus temporibus scribendi capiatur exordium. Ego enim ab ultimis censeo quoniam illa sic scripta sunt ut ne legantur quidem ipse autem aequalem aetatis suae memoriam deposcit ut ea conplectatur quibus ipse interfuit.

Atticvs: Ego uero huic potius adsentior. Sunt enim maxumae res in hac memoria atque aetate nostra; tum autem hominis amicissimi Cn. Pompeii laudes inlustrabit incurret etiam in illum et memorabilem annum suum: quae ab isto malo praedicari quam ut aiunt de Remo et Romulo.

Marcvs: Intellego equidem a me istum laborem iam diu postulari Attice. Quem non recusarem si mihi ullum tribueretur uacuum tempus et liberum. Neque enim occupata opera neque inpedito animo res tanta suscipi potest: utrumque opus est et cura uacare et negotio.

  • Latino
  • De Legibus
  • Cicerone

Ti potrebbe interessare

Link copiato negli appunti