Libro 1, Paragrafo 25 - Studentville

Libro 1, Paragrafo 25

Ex quo efficitur illud ut is agnoscat deum qui unde ortus sit quasi recordetur cognoscat. Iam uero uirtus eadem in homine ac deo est neque alio ullo in gen praeterea. Est autem uirtus nihil aliud nisi perfecta et ad summum perducta natura: est igitur homini cum deo similitudo. Quod cum ita sit quae tandem esse potest proprior certiorue cognatio? Itaque ad hominum commoditates et usus tantam rerum ubertatem natura largita est ut ea quae gignuntur donata consulto nobis non fortuito nata uideantur nec solum ea quae frugibus atque bacis terrae fetu profunduntur sed etiam pecudes qu perspicuum sit esse ad usum hominum partim ad fructum partim ad uescendum procreatas.

  • Latino
  • De Legibus
  • Cicerone

Ti potrebbe interessare

Link copiato negli appunti