Quaero igitur a te Quinte sicut illi solent: quo si civitas careat ob eam ipsam causam quod eo careat pro nihilo habenda sit id estne numerandum in bonis?
Quintus: Ac maxumis quidem.
Marcus: Lege autem carens civitas estne ob ipsum habenda nullo loco?
Quintus: Dici aliter non potest.
Marcus: Necesse est igitur legem haberi in rebus optimis.
Quintus: Prorsus adsentior.
- Latino
- De Legibus
- Cicerone