Libro 3, Paragrafo 14 - Studentville

Libro 3, Paragrafo 14

Atticus: Ain tandem? Etiam a Stoicis ista tractata sunt?

Marcus: Non sane nisi ab eo quem modo nominavi et postea a magno homine et in primis erudito Panaetio. Nam veteres verbo tenus acute illi quidem sed non ad hunc usum popularem atque civilem de re publica disserebant. Ab Academia magis ista manarunt Platone principe. Post Aristoteles inlustravit omnem hunc civilem in disputando locum Heraclidesque Ponticus profectus ab eodem Platone. Theophrastus vero institutus ab Aristotele habitavit ut scitis in eo genere rerum ab eodemque Aristotele doctus Dicaearchus huic rationi studioque non defuit. Post a Theophrasto Phalereus ille Demetrius de quo feci supra mentionem mirabiliter doctrinam ex umbraculis eruditorum otioque non modo in solem atque in pulverem sed in ipsum discrimen aciemque produxit. Nam et mediocriter doctos magnos in re publica viros et doctissimos homines non nimis in re publica versatos multos commemorare possumus: qui vero utraque re excelleret ut et doctrinae studiis et regenda civitate princeps esset quis facile praeter hunc inveniri potest?

Atticus: Puto posse et quidem aliquem de tribus nobis. Sed perge ut coeperas.

  • Latino
  • De Legibus
  • Cicerone

Ti potrebbe interessare

Link copiato negli appunti