Libro 2, Paragrafo 3 - Studentville

Libro 2, Paragrafo 3

Marcus: Ego veto cum licet pluris dies abesse praesertim hoc tempore anni et amoenitatem et salubritatem hanc sequor; raro autem licet. Sed nimirum me alia quoque causa delectat quae te non attingit Tite.

Atticus: Quae tandem ista causa est?

Marcus: Quia si verum dicimus haec est mea et huius fratris mei germana patria. Hic enim orti stirpe antiquissima sumus hic sacra hic genus hic maiorum multa vestigia. Quid plura? Hanc vides villam ut nunc quidem est lautius aedificatam patris nostri studio qui cum esset infirma valetudine hic fere aetatem egit in litteris. Sed hoc ipso in loco cum avos viveret et antiquo more parva esset villa ut illa Curiana in Sabinis me scito esse natum. Qua re inest nescio quid et latet in animo ac sensu meo quo me plus hic locus fortasse delectet si quidem etiam ille sapientissimus vir Ithacam ut videret inmortalitatem scribitur repudiasse.

  • Latino
  • De Legibus
  • Cicerone

Ti potrebbe interessare

Link copiato negli appunti