Libro 3, Paragrafo 32 - Studentville

Libro 3, Paragrafo 32

Idque haud paulo est verius quam quod Platoni nostro placet. Qui musicorum cantibus ait mutatis mutari civitatum status: ego autem nobilium vita victuque mutato mores mutari civitatum puto. Quo perniciosius de re publica merentur vitiosi principes quod non solum vitia concipiunt ipsi sed ea infundunt in civitatem neque solum obsunt quod ipsi corrumpuntur sed etiam quod corrumpunt plusque exemplo quam peccato nocent. Atque haec lex dilatata in ordinem cunctum coangustari etiam potest: pauci enim atque admodum pauci honore et gloria amplificati vel corrumpere mores civitatis vel corrigere possunt. Sed haec et nunc satis et in illis libris tractata sunt diligentius. Quare ad reliqua veniamus.

  • Latino
  • De Legibus
  • Cicerone

Ti potrebbe interessare

Link copiato negli appunti