Libro 3, Paragrafo 38 - Studentville

Libro 3, Paragrafo 38

Marcus: Vos dem ut video legem antiquastis sine tabella. Sed ego etsi satis dixit pro se in illis libris Scipio tamen ita libertatem istam largior populo ut auctoritate et valeant et utantur boni. Sic enim a me recitata lex est de suffragiis: ‘Optimatibus nota plebi libera sunto.’ Quae lex hanc sententiam continet ut omnes leges tollat quae postea latae sunt quae tegunt omni ratione suffragium ne quis inspiciat tabellam ne roget ne appellet. Pontes etiam lex Maria fecit angustos.

  • Latino
  • De Legibus
  • Cicerone

Ti potrebbe interessare

Link copiato negli appunti