Haec detur cura censoribus quando quidem eos in re publica semper volumus esse. Apud eosdem qui magistratu abierint edant et exponant quid in magistratu gesserint deque iis censores praeiudicent. Hoc in Graecia fit publice constitutis accusatoribus qui quidem graves esse non possunt nisi sunt voluntarii. Quocirca melius rationes referri causamque exponi censoribus integram tamen legi accusatori iudicioque servari. Sed satis iam disputatum est de magistratibus nisi forte quid desideratis.
Atticus: Quid? Si nos tacemus locus ipse te non admonet quid tibi sit deinde dicendum?
Marcus: Mihine? De iudiciis arbitror Pomponi; id est enim iunctum magistratibus.
- Latino
- De Legibus
- Cicerone