Libro 3 - Paragrafo 87 - Studentville

Libro 3 - Paragrafo 87

Hunc Labienus excepit et cum Caesaris copias despiceret Pompei

consilium summis laudibus efferret ” noli” inquit “existimare Pompei hunc esse exercitum qui Galliam Germaniamque devicerit.

Omnibus interfui proeliis neque temere incognitam rem pronuntio. Perexigua pars illius exercitus superest; magna pars deperiit

quod accidere tot proeliis fuit necesse multos autumni pestilentia in Italia consumpsit multi domum discesserunt multi sunt

relicti in continenti. An non audistis ex eis qui per causam valetudinis remanserunt cohortes esse Brundisi factas? Hae copiae

quas videtis ex dilectibus horum annorum in citeriore Gallia sunt refectae et plerique sunt ex coloniis Transpadanis. Ac tamen

quod fuit roboris duobus proeliis Dyrrachinis interiit.” Haec cum dixisset iuravit se nisi victorem in castra non reversurum

reliquosque ut idem facerent hortatus est. Hoc laudans Pompeius idem iuravit; nec vero ex reliquis fuit quisquam qui iurare

dubitaret. Haec cum facta sunt in consilio magna spe et laetitia omnium discessum est; ac iam animo victoriam praecipiebant

quod de re tanta et a tam perito imperatore nihil frustra confirmari videbatur.

  • Latino
  • De Bello Civili
  • Cesare

Ti potrebbe interessare

Link copiato negli appunti