Libro 3, Paragrafo 9 - Studentville

Libro 3, Paragrafo 9

‘Eundem magistratum ni interfuerint decem anni ne quis capito. Aevitatem annali lege servanto.’

‘Ast quando duellum gravius discordiaeve civium escunt oenus ne amplius sex menses si senatus creverit idem iuris quod duo consules teneto isque ave sinistra dictus populi magister esto. Equitatumque qui regat habeto pari iure cum eo quicumque erit iuris disceptator. Reliqui magistratus ne sunto.’

‘Ast quando consules magisterve populi nec erunt auspicia patrum sunto ollique ec se produnto qui comitiatu creare consules rite possit.’

‘Imperia potestates legationes cum senatus creverit populusve jusserit ex urbe exeunto duella iusta iuste gerunto sociis parcunto se et suos continento populi gloriam augento domum cum laude redeunto.’

‘Rei suae ergo ne quis legatus esto.’

‘Plebes quos pro se contra vim auxilii ergo decem creassit ei tribuni eius sunto quodque ei prohibessint quodque plebem rogassint ratum esto; sanctique sunto; neve plebem orbam tribunis relinquunto.’

  • Latino
  • De Legibus
  • Cicerone

Ti potrebbe interessare

Link copiato negli appunti