Caesar Pompeianis
ex fuga intra vallum compulsis nullum spatium perterritis dari oportere existimans milites cohortatus est ut beneficio fortunae
uterentur castraque oppugnarent. Qui etsi magno aestu fatigati (nam ad meridiem res erat perducta) tamen ad omnem laborem animo
parati imperio paruerunt. Castra a cohortibus quae ibi praesidio erant relictae industrie defendebantur multo etiam acrius a
Thracibus barbarisque auxiliis. Nam qui acie refugerant milites et animo perterriti et lassitudine confecti missis plerique
armis signisque militaribus magis de reliqua fuga quam de castrorum defensione cogitabant. Neque vero diutius qui in vallo
constiterant multitudinem telorum sustinere potuerunt sed confecti vulneribus locum reliquerunt protinusque omnes ducibus usi
centurionibus tribunisque militum in altissimos montes qui ad castra pertinebant confugerunt.
- Latino
- De Bello Civili
- Cesare