Libro 6, vv. 42-101 - Studentville

Libro 6, vv. 42-101

Excisum Euboicae latus ingens rupis in antrum,
quo lati ducunt aditus centum,

ostia centum,
unde ruunt totidem voces, responsa Sibyllae.
ventum erat ad limen, cum virgo ‘poscere fata

tempus’ ait; ‘deus ecce deus.’ cui talia fanti
ante fores subito non vultus, non color unus,
non comptae

mansere comae; sed pectus anhelum,
et rabie fera corda tument, maiorque videri
nec mortale sonans, adflata est numine

quando
iam propiore dei. ‘cessas in vota precesque,
Tros’ ait ‘Aenea? cessas? neque enim ante dehiscent

attonitae magna ora domus.’ et talia fata
conticuit. gelidus Teucris per dura cucurrit
ossa tremor, funditque

preces rex pectore ab imo:
‘Phoebe, gravis Troiae semper miserate labores,
Dardana qui Paridis derexti tela manusque

corpus in Aeacidae, magnas obeuntia terras
tot maria intravi duce te penitusque repostas
Massylum gentis

praetentaque Syrtibus arva:
iam tandem Italiae fugientis prendimus oras.
hac Troiana tenus fuerit fortuna secuta;

vos quoque Pergameae iam fas est parcere genti,
dique deaeque omnes, quibus obstitit Ilium et ingens
gloria

Dardaniae. tuque, o sanctissima vates,
praescia venturi, da non indebita posco
regna meis fatis Latio considere Teucros

errantisque deos agitataque numina Troiae.
tum Phoebo et Triviae solido de marmore templum
instituam festosque dies

de nomine Phoebi.
te quoque magna manent regnis penetralia nostris:
hic ego namque tuas sortis arcanaque fata
dicta

meae genti ponam, lectosque sacrabo,
alma, viros. foliis tantum ne carmina manda,
ne turbata volent rapidis ludibria

ventis;
ipsa canas oro.’ finem dedit ore loquendi.
At Phoebi nondum patiens immanis in antro
bacchatur vates,

magnum si pectore possit
excussisse deum; tanto magis ille fatigat
os rabidum, fera corda domans, fingitque premendo.

ostia iamque domus patuere ingentia centum
sponte sua vatisque ferunt responsa per auras:
‘o tandem magnis

pelagi defuncte periclis
sed terrae graviora manent, in regna Lavini
Dardanidae venient mitte hanc de pectore curam,

sed non et venisse volent. bella, horrida bella,
et Thybrim multo spumantem sanguine cerno.
non Simois tibi nec

Xanthus nec Dorica castra
defuerint; alius Latio iam partus Achilles,
natus et ipse dea; nec Teucris addita Iuno

usquam aberit, cum tu supplex in rebus egenis
quas gentis Italum aut quas non oraveris urbes.
causa mali tanti

coniunx iterum hospita Teucris
externique iterum thalami.
tu ne cede malis, sed contra audentior ito,
qua tua te

Fortuna sinet. via prima salutis
quod minime reris Graia pandetur ab urbe.’
Talibus ex adyto dictis Cumaea Sibylla

horrendas canit ambages antroque remugit,
obscuris vera involvens: ea frena furenti
concutit et stimulos sub

pectore vertit Apollo.

  • Latino
  • Eneide
  • Virgilio

Ti potrebbe interessare

Link copiato negli appunti