Libro 7 - Par. 21 - Studentville

Libro 7 - Par. 21

Conclamat omnis multitudo et suo more armis concrepat, quod facere in eo

consuerunt cuius orationem approbant; summum esse Vercingetorigem ducem nec de eius fide dubitandum Nec maiore ratione bellum

administrari posse. Statuunt ut x milia hominum delecta ex omnibus copiis in oppidum submittantur, nec solis Biturigibus

communem salutem committendam censent, quod paene in eo, si id oppidum retinuissent, summam victoriae constare

intellegebant.

  • Latino
  • De Bello Gallico
  • Cesare

Ti potrebbe interessare

Link copiato negli appunti