Libro 7 - Par. 24 - Studentville

Libro 7 - Par. 24

His tot rebus impedita oppugnatione

milites, cum toto tempore luto, frigore et adsiduis imbribus tardarentur, tamen continenti labore omnia haec superaverunt et

diebus xxv aggerem latum pedes cccxxx, altum pedes lxxx exstruxerunt. Cum is murum hostium paene contingeret et Caesar ad opus

consuetudine excubaret militesque hortaretur ne quod omnino tempus ab opere intermitteretur, paulo ante tertiam vigiliam est

animadversum fumare aggerem, quem cuniculo hostes succenderant eodemque tempore toto muro clamore sublato duabus portis ab

utroque latere turrium eruptio fiebat. Alii faces atque aridam materiam de muro in aggerem eminus iaciebant, picem reliquasque

res, quibus ignis excitari potest, fundebant, ut, quo primum occurreretur aut cui rei ferretur auxilium, vix ratio iniri

posset. Tamen quod instituto Caesaris duae semper legiones pro castris excubabant pluresque partitis temporibus erant in opere,

celeriter factum est ut alii eruptionibus resisterent, alii turres reducerent aggeremque interscinderent, omnis vero ex castris

multitudo ad restinguendum
concurreret.

  • Latino
  • De Bello Gallico
  • Cesare

Ti potrebbe interessare

Link copiato negli appunti