Libro 7 - Par. 29 - Studentville

Libro 7 - Par. 29

Postero die concilio convocato consolatus cohortatusque est, ne se admodum animo demitterent neve perturbarentur incommodo.

Non virtute neque in acie vicisse Romanos, sed artificio quodam et scientia oppugnationis, cuius rei fuerint ipsi imperiti.

Errare, si qui in bello omnes secundos rerum proventus exspectent. Sibi numquam placuisse Avaricum defendi, cuius rei testes

ipsos haberet, sed factum imprudentia Biturigum et nimia obsequentia reliquorum, uti hoc incommodum acciperetur. Id tamen se

celeriter maioribus commodis sanaturum. Nam quae ab reliquis Gallis civitates dissentirent, has sua diligentia adiuncturum

atque unum consilium totius Galliae effecturum, cuius consensui ne orbis
quidem terrarum possit obsistere; idque se prope

iam effectum habere. Interea aequum esse ab iis communis salutis causa impetrari, ut castra munire instituerent, quo facilius

repentinos hostium impetus sustinere possent.

  • Letteratura Latina
  • De Bello Gallico
  • Cesare

Ti potrebbe interessare

Link copiato negli appunti