Libro 7 - Par. 32 - Studentville

Libro 7 - Par. 32

Caesar Avarici complures dies commoratus summamque ibi copiam frumenti et reliqui

commeatus nactus exercitum ex labore atque inopia refecit. Iam prope hieme confecta, cum ipso anni tempore ad gerendum bellum

vocaretur et ad hostem proficisci constituisset, sive eum ex paludibus silvisque elicere sive obsidione premere posset, legati

ad eum principes Haeduorum veniunt oratum, ut maxime necessario tempore civitati subveniat; summo esse in periculo rem, quod,

cum singuli magistratus antiquitus creari atque regiam potestatem annuam obtinere consuessent, duo magistratum gerant et se

uterque eorum legibus creatum dicat. Horum esse alterum Convictolitavem, florentem et inlustrem adulescentem, alterum Cotum,

antiquissima familia natum atque ipsum hominem summae potentiae et magnae cognationis, cuius frater Valetiacus proximo anno

eundem magistratum gesserit. Civitatem esse omnem in armis; divisum senatum, divisum populum in suas cuiusque eorum clientelas.

Quodsi diutius alatur controversia, fore uti pars cum parte civitatis confligat; id ne accidat, positum in eius diligentia

atque auctoritate.

  • Latino
  • De Bello Gallico
  • Cesare

Ti potrebbe interessare

Link copiato negli appunti