Consecutus id quod animo
proposuerat Caesar receptui cani iussit legionisque decimae, quacum erat, contionatus signa constituit. At reliquarum legionum
milites non audito sono tubae, quod satis magna valles intercedebat, tamen a tribunis militum legatisque, ut erat a Caesare
praeceptum, retinebantur; sed elati spe celeris victoriae et hostium fuga et superiorum temporum secundis proeliis nihil adeo
arduum sibi existimabant, quod non virtute consequi possent, neque finem prius sequendi fecerunt quam muro oppidi portisque
adpropinquarunt. Tum vero ex omnibus urbis partibus orto clamore, qui longius aberant, repentino tumultu perterriti, cum hostem
intra portas esse existimarent, sese ex oppido eiecerunt. Matres familiae de muro vestem argentumque iactabant et pectore nudo
prominentes passis manibus obtestabantur Romanos, ut sibi parcerent neu, sicut Avarici fecissent, ne a mulieribus quidem atque
infantibus abstinerent; nonnullae de muro per manus demissae sese militibus tradebant. L. Fabius centurio legionis viii, quem
inter suos eo die dixisse constabat excitari se Avaricensibus praemiis neque commissurum, ut prius quisquam murum ascenderet,
tres suos nactus manipulares atque ab his sublevatus murum ascendit, eos ipse rursus singulos exceptans in murum extulit.
- Latino
- De Bello Gallico
- Cesare