Libro 7 - Par. 55 - Studentville

Libro 7 - Par. 55

Noviodunum erat oppidum Haeduorum ad ripas Ligeris opportuno loco positum. Huc Caesar omnes obsides Galliae, frumentum,

pecuniam publicam, suorum atque exercitus impedimentorum magnam partem contulerat; huc magnum numerum equorum huius belli causa

in Italia atque Hispania coemptum miserat. Eo cum Eporedorix Viridomarusque venissent et de statu civitatis cognovissent,

Litaviccum Bibracte ab Haeduis receptum – quod est oppidum apud eos maximae auctoritatis -, Convictolitavem magistratum

magnamque partem senatus ad eum convenisse, legatos ad Vercingetorigem de pace et de amicitia concilianda publice missos, non

praetermittendum instans tantum commodum existimaverunt. Itaque interfectis Novioduni custodibus quique eo negotiandi aut

itineris causa convenerant, pecuniam atque equos inter se partiti sunt, obsides civitatum Bibracte ad magistratum deducendos

curaverunt, oppidum, quod ab se teneri non posse iudicabant, ne cui esset usui Romanis, incenderunt, frumenti quod subito

potuerunt navibus avexerunt, reliquum flumine atque incendio corruperunt. Ipsi ex finitimis regionibus copias cogere, praesidia

custodiasque ad ripas Ligeris disponere equitatumque omnibus locis iniciendi timoris causa ostentare coeperunt, si ab re

frumentaria Romanos excludere aut adductos inopia ex provincia expellere possent. Quam ad spem multum eos adiuvabat, quod Liger

ex nivibus creverat, ut omnino vado non posse transiri videretur.

  • Latino
  • De Bello Gallico
  • Cesare

Ti potrebbe interessare

Link copiato negli appunti