Libro 7 - Par. 61 - Studentville

Libro 7 - Par. 61

Eo cum esset

ventum, exploratores hostium, ut omni fluminis parte erant dispositi, inopinantes, quod magna subito erat coorta tempestas, a

nostris opprimuntur; exercitus equitatusque equitibus Romanis administrantibus, quos ei negotio praefecerat, celeriter

transmittitur. Uno fere tempore sub lucem hostibus nuntiatur in castris Romanorum praeter consuetudinem tumultuari et magnum

ire agmen adverso flumine sonitumque remorum in eadem parte exaudiri et paulo infra milites navibus transportari. Quibus rebus

auditis, quod existimabant tribus locis transire legiones atque omnes perturbatos defectione Haeduorum fugam parare, suas

quoque copias in tres partes distribuerunt. Nam praesidio e regione castrorum relicto et parva manu Metlosedum versus missa,

quae tantum progrederetur, quantum naves processissent, reliquas copias contra Labienum duxerunt.

  • Latino
  • De Bello Gallico
  • Cesare

Ti potrebbe interessare

Link copiato negli appunti