Defectione Haeduorum cognita bellum augetur. Legationes in omnes
partes circummittuntur; quantum gratia, auctoritate, pecunia valent, ad sollicitandas civitates nituntur; nacti obsides, quos
Caesar apud eos deposuerat, horum supplicio dubitantes territant. Petunt a Vercingetorige Haedui, ut ad se veniat rationesque
belli gerendi communicet; re impetrata contendunt, ut ipsis summa imperii tradatur. Re in controversiam deducta totius Galliae
concilium Bibracte indicitur. Conveniunt undique frequentes. Multitudinis suffragiis res permittitur; ad unum omnes
Vercingetorigem probant imperatorem. Ab hoc concilio Remi, Lingones, Treveri afuerunt, illi quod amicitiam Romanorum
sequebantur, Treveri quod aberant longius et a Germanis premebantur, quae fuit causa quare toto abessent bello et neutris
auxilia mitterent. Magno dolore Haedui ferunt se deiectos principatu, queruntur fortunae commutationem et Caesaris in se
indulgentiam requirunt neque tamen suscepto bello suum consilium ab reliquis separare audent. Inviti summae spei adulescentes
Eporedorix et Viridomarus Vercingetorigi parent.
- Letteratura Latina
- De Bello Gallico di Gaio Giulio Cesare
- Cesare
- De Bello Gallico