Libro 7 - Par. 65 - Studentville

Libro 7 - Par. 65

Ad hos omnes casus provisa erant praesidia cohortium

duarum et viginti, quae ex ipsa coacta provincia ab L. Caesare legato ad omnes partes opponebantur. Helvii sua sponte cum

finitimis proelio congressi pelluntur et C. Valerio Domnotauro, Caburi filio, principe civitatis, compluribusque aliis

interfectis intra oppida murosque compelluntur. Allobroges crebris ad Rhodanum dispositis praesidiis magna cum cura et

diligentia suos fines tuentur. Caesar quod hostes equitatu superiores esse intellegebat et interclusis omnibus itineribus nulla

re ex provincia atque Italia sublevari poterat, trans Rhenum in Germaniam mittit ad eas civitates, quas superioribus annis

pacaverat, equitesque ab his arcessit et levis armaturae pedites qui inter eos proeliari consuerant. Eorum adventu, quod minus

idoneis equis utebantur, a tribunis militum reliquisque equitibus Romanis atque

  • Latino
  • De Bello Gallico
  • Cesare

Ti potrebbe interessare

Link copiato negli appunti