Vercingetorix ex arce Alesiae suos conspicatus ex oppido egreditur; crates, longurios, musculos, falces reliquaque quae
eruptionis causa paraverat profert. Pugnatur uno tempore omnibus locis atque omnia temptantur; quae minime visa pars firma est,
huc concurritur. Romanorum manus tantis munitionibus distinetur nec facile pluribus locis occurrit. Multum ad terrendos nostros
valet clamor qui post tergum pugnantibus exstitit, quod suum periculum in aliena vident virtute constare; omnia enim plerumque,
quae absunt, vehementius hominum mentes perturbant.
- Letteratura Latina
- De Bello Gallico
- Cesare