Libro 9, vv. 367-449 - Studentville

Libro 9, vv. 367-449

Interea praemissi equites ex urbe Latina, 9.367
cetera dum legio campis instructa moratur,
ibant et

Turno regi responsa ferebant,
ter centum, scutati omnes, Volcente magistro. 370
iamque propinquabant castris murosque

subibant
cum procul hos laevo flectentis limite cernunt,
et galea Euryalum sublustri noctis in umbra
prodidit

immemorem radiisque adversa refulsit.
haud temere est visum. conclamat ab agmine Volcens: 375
‘state, viri. quae

causa viae? quive estis in armis?
quove tenetis iter?’ nihil illi tendere contra,
sed celerare fugam in silvas et

fidere nocti.
obiciunt equites sese ad divortia nota
hinc atque hinc, omnemque aditum custode coronant. 380
silva

fuit late dumis atque ilice nigra
horrida, quam densi complerant undique sentes;
rara per occultos lucebat semita

callis.
Euryalum tenebrae ramorum onerosaque praeda
impediunt, fallitque timor regione viarum. 385
Nisus abit;

iamque imprudens evaserat hostis
atque locos qui post Albae de nomine dicti
Albani tum rex stabula alta Latinus

habebat,
ut stetit et frustra absentem respexit amicum:
‘Euryale infelix, qua te regione reliqui? 390
quave

sequar, rursus perplexum iter omne revolvens
fallacis silvae?” simul et vestigia retro
observata legit dumisque

silentibus errat.
audit equos, audit strepitus et signa sequentum;
nec longum in medio tempus, cum clamor ad auris 395

pervenit ac videt Euryalum, quem iam manus omnis
fraude loci et noctis, subito turbante tumultu,
oppressum rapit et

conantem plurima frustra.
quid faciat? qua vi iuvenem, quibus audeat armis
eripere? an sese medios moriturus in enses

9.400
inferat et pulchram properet per vulnera mortem?
ocius adducto torquet hastile lacerto
suspiciens altam Lunam

et sic voce precatur:
‘tu, dea, tu praesens nostro succurre labori,
astrorum decus et nemorum Latonia custos. 405

si qua tuis umquam pro me pater Hyrtacus aris
dona tulit, si qua ipse meis venatibus auxi
suspendive tholo aut

sacra ad fastigia fixi,
hunc sine me turbare globum et rege tela per auras.’
dixerat et toto conixus corpore ferrum

410
conicit. hasta volans noctis diverberat umbras
et venit aversi in tergum Sulmonis ibique
frangitur, ac fisso

transit praecordia ligno.
volvitur ille vomens calidum de pectore flumen
frigidus et longis singultibus ilia pulsat.

415
diversi circumspiciunt. hoc acrior idem
ecce aliud summa telum librabat ab aure.
dum trepidant, it hasta Tago

per tempus utrumque
stridens traiectoque haesit tepefacta cerebro.
saevit atrox Volcens nec teli conspicit usquam

9.420
auctorem nec quo se ardens immittere possit.
‘tu tamen interea calido mihi sanguine poenas
persolves

amborum’ inquit; simul ense recluso
ibat in Euryalum. tum vero exterritus, amens,
conclamat Nisus nec se celare

tenebris 425
amplius aut tantum potuit perferre dolorem:
‘me, me, adsum qui feci, in me convertite ferrum,
o

Rutuli. mea fraus omnis, nihil iste nec ausus
nec potuit; caelum hoc et conscia sidera testor;
tantum infelicem nimium

dilexit amicum.’ 430
talia dicta dabat, sed viribus ensis adactus
transadigit costas et candida pectora rumpit.

volvitur Euryalus leto, pulchrosque per artus
it cruor inque umeros cervix conlapsa recumbit:
purpureus veluti cum

flos succisus aratro 435
languescit moriens, lassove papavera collo
demisere caput pluvia cum forte gravantur.
at

Nisus ruit in medios solumque per omnis
Volcentem petit, in solo Volcente moratur.
quem circum glomerati hostes hinc

comminus atque hinc
proturbant. instat non setius ac rotat ensem
fulmineum, donec Rutuli clamantis in ore
condidit

adverso et moriens animam abstulit hosti.
tum super exanimum sese proiecit amicum
confossus, placidaque ibi demum morte

quievit. 445
Fortunati ambo. si quid mea carmina possunt,
nulla dies umquam memori vos eximet aevo,
dum domus

Aeneae Capitoli immobile saxum
accolet imperiumque pater Romanus habebit.

  • Latino
  • Eneide
  • Virgilio

Ti potrebbe interessare

Link copiato negli appunti