Paragrafo 1 - Studentville

Paragrafo 1

Versione Tradotta di Agricola di Tacito: paragrafo 1

Clarorum virorum facta moresque posteris tradere antiquitus

usitatum ne nostris quidem temporibus quamquam incuriosa suorum aetas omisit quotiens magna aliqua ac nobilis virtus vicit ac

supergressa est vitium parvis magnisque civitatibus commune ignorantiam recti et invidiam. Sed apud priores ut agere digna

memoratu pronum magisque in aperto erat ita celeberrimus quisque ingenio ad prodendam virtutis memoriam sine gratia aut

ambitione bonae tantum conscientiae pretio ducebantur. Ac plerique suam ipsi vitam narrare fiduciam potius morum quam

adrogantiam arbitrati sunt nec id Rutilio et Scauro citra fidem aut obtrectationi fuit: adeo virtutes isdem temporibus optime

aestimantur quibus facillime gignuntur. At nunc narraturo mihi vitam defuncti hominis venia opus fuit quam non petissem

incusaturus: tam saeva et infesta virtutibus tempora.

  • Latino
  • Agricola
  • Tacito

Ti potrebbe interessare

Link copiato negli appunti