Paragrafo 103 - Studentville

Paragrafo 103

Quodnam ego concepi tantum scelus aut quod in me tantum facinus admisi iudices cum illa indicia communis exiti indagavi patefeci protuli exstinxi? Omnes in me meosque redundant ex fonte illo dolores. Quid me reducem esse voluistis? an ut inspectante me expellerentur ei per quos essem restitutus? Nolite obsecro vos acerbiorem mihi pati reditum esse quam fuerit ille ipse discessus. Nam qui possum putare me restitutum esse si distrahar ab his per quos restitutus sum?
Utinam di immortales fecissent–pace tua patria dixerim; metuo enim ne scelerate dicam in te quod pro Milone dicam pie -utinam P. Clodius non modo viveret sed etiam praetor consul dictator esset potius quam hoc spectaculum viderem!

  • Latino
  • Pro Milone di Marco Tullio Cicerone
  • Cicerone

Ti potrebbe interessare

Link copiato negli appunti