Paragrafo 51 - Studentville

Paragrafo 51

Atque illo die certe Aricia rediens devertit Clodius ad Albanum. Quod ut sciret Milo illum Ariciae fuisse suspicari tamen debuit eum etiam si Romam illo die reverti vellet ad villam suam quae viam tangeret deversurum. Cur neque ante occurrit ne ille in villa resideret nec eo in loco subsedit quo ille noctu venturus esset?

  • Latino
  • Pro Milone di Marco Tullio Cicerone
  • Cicerone

Ti potrebbe interessare

Link copiato negli appunti