Pararafo 19 - Studentville

Pararafo 19

Num quae rogatio lata num quae nova quaestio decreta est? Atqui si res si vir si tempus ullum dignum fuit certe haec in illa causa summa omnia fuerunt. Insidiator erat in foro conlocatus atque in vestibulo ipso senatus; ei viro autem mors parabatur cuius in vita nitebatur salus civitatis; eo porro rei publicae tempore quo si unus ille occidisset non haec solum civitas sed gentes omnes concidissent. Nisi vero quia perfecta res non est non fuit poenienda: proinde quasi exitus rerum non hominum consilia legibus vindicentur. Minus dolendum fuit re non perfecta sed poeniendum certe nihilo minus.

  • Latino
  • Pro Milone di Marco Tullio Cicerone
  • Cicerone

Ti potrebbe interessare

Link copiato negli appunti